- JOHANNES III
- I.JOHANNES III.Bonus, fil Arturi II. Obiit A. C. 1341. improlis.II.JOHANNES III.Finlandiae Ducis fil. Gustavi I. ex Catharina Saxonica, a fratre Erico XIV. in vineulis aliquot Annos detentus, inde liber, Suecorumqueve ope adiutus, Ericum in eundem carcerem compegit, throno conscenso, A. C. 1568. Pacifice rexit. Ex Catharina, filia Sigismundi Aug. Poloniae Regis, pater Sigismundi, Poloniae A. C. 1587. dein Sueciae Regis a Car. patruo pulsi. Obiit A. C. 1592. Car. tutelae filio, regno et Augustanâ Confessione commissâ. Thuan. l. 104. et 109. Rex Hierosolymae.III.JOHANNES III.Rom. cogn. Catellinus, fil. Anastasii successor Pelagii I. A. C. 559. nihil non egit, ut Narsere Romanis conciliato, Longobardos ab Itaalia averteret: quod cum frustra esser, Episcopi Italici vasa sacra, ne a Barbaris raperemur, conflata, in visum pauperum destribuêre. Platina in eius vita. Pantal. in Chronol. Papyr. Masson. et Chenius, Hist. Paparum. Successit ei Bened I.IV.JOHANNES III.cogn. Machiota, priori successit. Henotito subscripsit, Conc. Chalcedon. reiecto, saevus in Orthodoxos. Obiit A. C. 516. Niceph. in Chron.V.JOHANNES III.contra Eliam Orthodoxum, intrusus est, A. C. 513. Eutychis et Severi deliriis mancipatus. Sed Sabas, ipsi tam efficaciter veritatem demonstravit, ut Nestorio, Futychi et Dioscoro anathema diceret, Obiit A. C. 625.VI.JOHANNES III.dictus Scholasticus, Apocrisiarius s. Nuntius Eccl. Antioch. ad Constantinop. erat. ubi cum plurimis haereticis commercio defunctus, illorum ope; et Iustiniani Imp. auctoritate, Eutychio successor datus est. A. C. 564. usque ad A. C. 578. Eustath. in vita Eutychii, qpud Sur. Vide Eutychius.VII.JOHANNES III.patris Emanuelis successor, A. C. 1521. a Davide Aethiop. Reg per Legatos salutatus est. In India ingentes fecit progressus, Arce du Diu, maximi in terra illa momenti, Regi Cambosae ereptâ. Xaverium aliosqueve Iesuitas a. C. 1540. in indias misit, Iaponiam detexit, fide Christianâ in Asia et america late propagatâ. Obiit apoplexiâ ictus, A. C. 1557. Ex Catharina Car. V. sorore peter 5. filiorum, qui omnes in iuventute obiêrunt. Quos inter Ioh. Lusitaniae Princeps, Mortuus A. C. 1554. ex Iohanna filia Car. V. Sebastianum, Avi successorem, reliquit, etc. Damianus Goezius, in Comm. Vasconcell. in Anaceph. Nonius in Geneal. tom 2. etc.VIII.JOHANNES III.prtores ex conrado fratre nepos, parrem A. C. 304. Defunctum, brevi sequutus est.IX.JOHANNES IIICom. Nassoviae VVeilburgii filiae maritus. Sed cum sine prole decessisset, Dillenburgenses Comites agnatos successores habuit. Atque ita surculus Beylstenius exaruisse visus translatione novo succo recreatus est, et Georg. Com. hereditati insitus, eiqueve iterum exemptus, fratribus eius natu minoribus cessit; quorum illud Anno huius Sec. 7. istud 21. factum. Cessit autem Gul. Lud. Frisiae Praefecto, Vilhelmi I. Principis Arausionensis ex Ioh. Seniore fratre, nepoti.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.